Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
44
Einzelbild herunterladen
 

PARS44consulant omnes illi, qui vel Sacrisi-cio intersunt ipsi, vel id fieri suis cu-rant expensis, nulla enormium, quaein animo stabulantur, scelerum habi-ta ratione. Quanquam enim divinumadeo opus uberiori gratiae ad resur-gendum necessariae comparandae haudparum conferat, ne suam tamen inabolendo poenae debito vim exerat,ipse conscientiae reatus officit. Diruen-da sunt igitur per animi dolorem acpoenitentiae susceptionem immania illapeccatorum obstacula, quae Deum ip-sum ab homine, & divinarum torren-tem gratiarum, ne animam inundarepossit, velut objecto aggere impediunt.Interim quis condignas Redemptorinostro grates refert, quod tot modisnostra in se debita persolvenda susce-perit? Fierine etiam potuit, tantamfuisse fidei nostrae debilitatem tepo-remque, ut Mater sanctissima (Eccle-siam intelligo) ad ferendam de sacrodiebus festis audiendo legem adactafuerit, quasi rei divinae, nisi praecep-to obstricti, non assisteremus? Tan-tum requiritur, ut ditari nos patiamur.§. III.