Druckschrift 
3 (1876) 1278 - 1288. Bijvoegels en registers
Einzelbild herunterladen
 

N°. 570tis.

Ten gevolge eener verzoenmg tusschen Theoderich, aclvokaat der parochie-kerk te Roermond, en het Cisteroienser-klooster aldaar, hevestigd doorKonrad, bisschop van Porto, pauselijk legaat , verkoopt hij met zijne vrouwFridola en zijne kinderen aan het klooster een tins van 20 Keulsche solidivoor de smalle tiende van 42 areae. Otto, graaf van Gelre, is medezegelaar,

Juli 1234.

Notum sit, tarn presentibus quam futuris, quod ego Tlieodoricus,advocatus patronus ecclesie parochialis in Rurenmnde, una cum uxoremea Fridola, de consensu liberorum meorum, vendidi abbatisse etconventui sancte Marie in Ruremunde xx solidos Colonienses proxvii marcis Coloniensibus, quos xx solidos idem conventus annuatimin festo Martini mihi vel meis heredibus pro minuta decima vel proquocumque alio iure, quod habebamns vel videbamus habere in xlduabus areis, quas possident, solvere tenebant, sicut in confirniacionefelicis memorie domini-C., Portuensis episcopi, apostolice sedis legati,super pacem et concordiam inter conventum et nos habitam, pleniuscontinetur. Ne autem de cetero hoc alicui ut dubium, vel ne rationeprefate confirmacionis aliquibus in posterum detur occasio prefatosxx solidos a conventu repetendi, presentem cedulam , super hoc con-scriptam, conventui tradidi, quam sigillo proprio munivi sed et sigillonobilis nostri domini mei, 0., comitis Gelrensis, et sigillo conventusde Ruremunde petivi roborari. Ad maiorem vero certitudinem promisi,bona fide, quod, si conventus super ista emptione ab aliquo impeticontigerit vel gravari, ipsum indempnem conservabo.

Interfuerunt autem iste vendicioni, qui ad hoc vocati fuerant, Ge-rardus , plebanus de Ruremunde , Cono, Thomas, Iacobus, sacerdotes,Gerardus , scultetus , Gunterus , Ioannes , Cunradus , Lambertus ,Henricus et Henricus, Basilius et Gerardus, scabini de Ruremonde,Godefridus, Sixtus, Gozwinus et Reinerus et alii quam plures, coramquibus ego et uxor mea renunciavimus et omnes liberi nostri effes-tucaverunt.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis mccxxxiiii, mense Iulio.

Liber privilegiorum van het Cistercienser-klooster te Roei'mond.