473 bU
N°. 469K
Theoderich van Altena geeft aan het Cistercienser-klooster te Roermondzijn aandeel in de curtis Hoegden, onder Maarheze, bij Eindhoven
In het jaar 1223.
In nomine sancte et individue Trinitatis.
Ego Richardis, Dei permissione abbatissa in Rureruunde, notumf acimus omnibus , tarn presentibus quam futuris, presentem paginamiuspicientibus, quod dominus Theodoricus, nobilis vir de Altena,proprietatem , quam habet in curti Hoeght. quam curtim Reynarthde Hese, vir nobilis, a Theodorico predicto in feodo tenuit, cumomnibus eidem curti attinentiis in agris , in nemoribus, in pascuis,in pratis, cultis et incultis , in molendino , in piscationibus , cumintegro spatio Latbroeck et suis prediis , pascuis, pratis et iuribusseu pertinentiis universis, iacens ab alia parte aque vel rivi, defluentisab ipso molendino versus curtim Hoeght, ecclesie in Ruremunde etsanctemonialibus in ea Deo servientibus donavit perpetuo possidendum.Quia vero ordo noster exemptus est a minuta decima et a novalibusdecimis solvendis, ecclesia prefata solvet singulis annis capelle in Marreseaunum fertonem, ad omnem errorem et queremoniam suffocandam.
Facta sunt hec in Woldrinken, anno mccxxiii, presentibus idoneisviris Th., abbate Bernense, Gerardo, comite de Cleve, Florentio,comite Hollandie, quorum sigillis ad robur eternum presens paginaroboratur, et prefato Th. de Altena et Godescalco preposito et Arwis-cardo et Woltero et Henrico de ßorch et aliis quam pluribus virisbonis' et devotis.
Liber chartarurn van het Cistercienser-kloosterte Roermond.
In het Liber privilegiorum van het klooster is een uittreksel van deze oorkonde,waarin de namen der plaatsen zijn: Host, Marnezen, Woldinken; de graaf van Kleefheel daar Theoderich. Het woord »ferto" wordt vertaald door: voyrdonck.