FRANC. BALDUINI596Sed neque si de comparatione Legationumagatur, cesserit pater tuus, tametsi TARNO-VIUM vestrum non nesciam totum pene terra-rum orbem nobilissimâ peregrinatione per-agrasse, neque modò Asiam, Lyriam, Aegy-ptum, Africam ad ipsum usque Oceanum At-lanticum, ubi & adversus barbaros fortissimèdimicavit pro Rege Lusitano, sed & ad LEO-NEM Pontificem, & ad Imperatorem CAROLUMV. missum esse, tandémque in patriam rever-sum, Regiis copiis sic praefectum fuisse, utPoloniae veluti Imperator esset, & diceretur.Quia verò de gloriâ rei militaris nunc noncertatur, nolo LASCI! comparare illius cumtuâ victoriam, & triumphum de Moltaviâ:nolo quaerere, an ille fortiùs justiúsque PE-TRUM Moldaviæ Regulum vicerit, an tuALEXANDRUM Tyrannum profligaris. Illudnunc modò volo, neque patris tui HIERONYMI,neque illius TARNOVII Legationes, quantum-vis nobiles, & illustres, posse cum hacunâ vestrà comparari.⛪7.P
Druckschrift
1 (1765)
Seite
596
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten