UINI
ORAT. DE LEGAT. POLON.595ad ipsum SOLYMANNUM, Reipublicae Christia-nae causa? Ipse Oriens, quod in iis admira-retur; & SOLIMANNUS ipse talem Legatumtandem reformidans, quem non poterat nonrevereri, non putavit, nisi illo sublato, se senostri orbis Christiani, & Europae nostraepropugnaculum (dico Pannoniam) evertereposse, & tamen talem Legatum apertè violareausus non est, sed lento veneno clam tenta-tum barbarus tyrannus dimisit in patriâ & sinuRegis sui SIGISMUNDI placide moriturum postvarios casus, post tot discrimina rerum. Nonblandimur tibi, LASCI! neque cuiquam assen-tari didicimus. Sed neque historiam, aut vi-tam patris tui describimus. Quod si suscepis-sem, longiorem commentarium instituerem.Verum etsi dixero, patris illius tui memo-riam, gloriámque majorem quoque esse,quàm sit vel ipsius JOANNIS TARNOVII, quemhabuit & amicum, & socium, & affinem: &quem inter Poloniae decora, quae hodie quo-que laudari lubenter audio, meritò celebrarifateor: nihil dixero, quod nunc & TARNOVIUSipse agnoverit: & tamen TARNOVIUM illumdico, cui ipsa Italia honoris causâ accinere,JULII JOVII voce non dubitavit.Salve ô Sarmaticæ gentis fortiſſune Duċtor!Justitiâ, atque armis quis se tibi conferat unquamSarmata magnanime, agnoſcet ventura vetuſtas,Nullum posse tibi similem monstrarier orbi.Sed