FRANC. BALDUINI592cii, non literis modò, sed & re ipsâ saepe testa-tum fuisse, quanti & illum, & totam ejus fa-miliam faceret. Nam & admirabatur invictamillius virtutem, quae & eluxit in altero carce-re, in quem non tam culpa Gritti Turco-Ve-neti, quàm ingrati Vayvodae injustitiâ inciditvir non minus justus, & innocens, quàm for-tis: ingratum Vayvodam dico, qui patri tuo& vitam, & statum, & solium suum debebat.Legi, quas ex hoc carcere Pannonio ad ami-cos scribebat literas pater tuus, testes, excelsi,infractique, & heroici animi: quas cùm legis-set Rex FRANCISCUS, non minùs commotusest tam indigno, acerbóque amici casu, quàmsuo: & illo capto, vinctóque, captus etiam-num, vinctúsque sibi esse videbatur: nequeconquievit, donec eum gloriosè liberatum esseaudivit: ad cujus liberationem non minus au-xilii contulit, quàm vel Rex ipsius SIGISMUNDUS,vel amicus, & affinis TARNOVIUS. Factum idfuit Anno MDXXXIIII. sed ut magis, at-que magìs conjunctionem officiorum vicibussaepe confirmatam, quae intercessit inter Regemillum nostrum, & patrem tuum, agnoscereetiam nos intelligas, meminimus, quod duobuspòst annis acciderit. Legi enim, LASCI, lite-ras ab eo Rege ad Patrem tuum amantissimèscriptas, quas etiamnum publicè in Galliâ legivelim, scriptas (inquam) Lugduni XXII. dieJunii MDXXXVI. quo tempore quàm abhostibus potentissimis Rex premeretur, vixquenquam ignorare existimo. Quid igitur?Con-
thesrappie30/80si statimIxb eniSS⎳, 8ad literispiam fuest, auxdexeis rnque elisein seidun ruep.der mit23 mteniu exposci.Gnestris6Wien⸸⛨eit egituid cicelegamnRiepen###⛪