UIN.
ORAT. DE LEGAT. POLON. 587annis exarsit: & aliorum Regnorum exem-pla faciunt, ut magìs intelligamus, ecquo illaerumpere soleat. Sed feliciorem esse Regnivestri conditionem in hoc genere audimus:ut & in ipso (loquor, ut coepi) colligio vestraeLegationis agnoscimus admirabile exemplumconcordiae, & conjunctionis civilis, quamnon divellat dissensio aliqua de Religione: &in illâ ipsâ electione, cujus internuncii estis,in vestris Comitiis, talem conspirationemaliae gentes admirantur. Ergo Regnum in eostatu, in quo alioqui putarentur turbulentaetempestates existere, tamen pacatum, & se-datum, & domi, forisque quietum cum illasua libertate, quae intra suos se fines continet,suorúmque interea omnium ordinum con-cordia summa, defert Legatio haec vestra:& ut est conflata, atque temperata ex omni-um ordinum viris sapientissimis, tanquamconcentus quidam collectus ex distinctis so-nis, & dissimilium alioqui vocum moderatio-ne (agnoscis ZAMOSCI! de Republicâ tempe-randâ sic locutum esse SCIPIONEM in libris tuiCICERONIS) dat egregium exemplum boniconsilii ad bene, beatéque regnandum, & adeam Reipublicae moderationem retinendam, incujus conservatione salus quoque Regni positaest. Sed prope praevaricari viderer, si jam prae-termittam, quod pertinet ad commendandumLegationis vestrae munus, hoc est, Regnum,et Diadema, quod illa offert, ut Orientales,