Druckschrift 
1 (1765)
Seite
525
Einzelbild herunterladen
 

101.

m, d sdefinituNam

LIBER II.525luit, Deus, qui creavit cœlum & terram. Jamverò, etsi praeteream multa, quae de hac mun-di conditione, & constitutione & rectissimè scri-pta sunt (nunquam enim alioqui ad eam, adquam propero, historiam aggrederer) saltemPsalmos, quos olim Spiritus S. eo nomine di-ctavit, saepe in ore habeamus. Sed & magisatque magis nos inflammare potest, atque de-bet, quod nunc dicendum est, de hominis crea-tione, quâ DEUS suum (ut vocant) hexame-ron, veluti absolvit, atque conclusit. Audivi-mus, qualem, quantamque diebus quinque, ve-luti domum extruxerit, atque etiam instruxerit.Nunc qualem dominum & incolam immiserit.audiamus. Ipsi etiam Ethnici senserunt, mun-dum hominis causà creatum esse. De homi-nis ergo creatione tandem videamus.§. XLVI.Constat is corpore & animo. Corpus exhumo primùm DEUS affinxit formâ, quamvidemus. Deinde animum illi inspiravit.Equidem hîc non minùs obstupesco, quàmcùm intueor mundum. Sed aliquid tamen de-libandum est. Corporis fabricam, & harmo-niam multi scitè descripserunt, & omnes me-ritò admirati sunt, tanquam praecipuum, & ex-cellens DEI opificium. Mitto eos, qui ima-ginati sunt, quandam non dissimilem faciem inLuna anteà impressam fuisse, sicuti disputatPLUTARCHUS in Symposiacis. CICERO in librisAcademicis (ut ex quodam eorum fragmentodidici) meminit quidem horum lineamento-rum