Druckschrift 
1 (1765)
Seite
459
Einzelbild herunterladen
 

E.ratoquelquò maue mododi devariè ator imusque noquam c

LIBER I.459vita libros abs se scriptos libertis literatis de-dit, ut ipsi eos suis nominibus publicarent,quemadmodum scribit SPARTIANUS. (*) Sedhunc rursus maximum, & praestantissimum Im-peratorem tam de Jurisprudentia praeclarè me-ritum, gaudeo historicum etiam scriptoremfuisse, qui & sapientissimus, & literatissimus fuit.Neque verò nunc aliquis mihi objiciat Imp.CLAUDIUM, qui licèt in legendis, scribentisquehistoriis multum operae, temporisque posue-rit, tamen vecors fuerit, & propè fatuus. Ne-que enim naturam planè mutare potuit: ne-que erat ejus ingenium, in quod tanta sapien-tia, quantam historiae suppeditant, cadere posset.Verum quantumvis tardus, & hebes fuerit, sicearum tamen lectio, hominis stuporem casti-gasse videtur, ut & viderit multa, & sapien-ter multa dixerit. Caeterùm hîc mihi in men-tem venit JUBA Rex, qui & illi fuit familiaris,& ad eum scripsit quaedam historica, ille(inquam) vtriusque Mauritaniae Rex JUBA,sed studiis (ut ait PLINIUS) (**) memorabilior,quàm regno, nobilissimus (iterum dico) Rexille, quem PLUTARCHUS (***) scribit fuisse om-nium, qui unquam fuerunt Regii sanguinis,historicorum praestantissimum; quemque nonmodò de Africana, sed & Romana historiabene meritum esse tam agnovit ipse CLAUDIUS,(*) in vita Adriani Cap. 16.Lib. V. Cap. 1.(***in Sertorio.