458 DE INSTITUT. HISTOR.segnis. Erat & illi familiaris ipse LIVIUS. Sedmaximus Imperator, quid sui etiam munerisesset, sciebat: & quibus literis suam Reipubli-cae regendae facultatem acceptam ferebat, easipse literis suâ quoque manu, privatóque stu-dio magis atque magis colere, atque propaga-re voluit: iisque non minorem, quàm armisaut legibus, operam propterea dedit, quò ma-gis nos tali exemplo incitaret. Neque modòsuorum temporum, sed & superiorum histo-riam scripsit. Itaque & PLUTARCHUS, ubi deMarcello & Annibale agit, laudat historias, nonmodò LIVII, sed & AUGUSTI: & iis potiùs,quàm ipsi etiam POLYBIO, fidem habere seprofitetur. Et quem tandem non variè affi-ciat illa historia civilis, quam admiror impri-mis, & abs maximis viris, auctoribusque no-bilissimis explicatam esse gaudeo, illam dico,quae à temporibus SULLAE usque ad AUGUSTUMversat Reipublicae Romanae orbem? Quamenim varias rerum conversiones, subtilium-que consiliorum miras insidias, tanquam cu-niculos, & iis oppositas multiplices cautionesostendit: ut concurrentibus, ac veluti commis-sis ingeniis summis, atque acerrimis domi, fo-risque videamus congredi virtutem, pruden-tiam, doctrinam, eloquentiam, illustri & excel-so positam in loco? Nominavi principes ali-quot in ea maxima Rep. viros, qui & agendo,& scribendo illustrarunt historiam, atque Juris-prudentiam. Nescio, verecundior AUGUSTOfuerit, an ambitiosior, ADRIANUS, qui de suavita
###søbesadmodum scthegrem tam degien hüprécipient###mumilitémulum opren vecors fiexamTas lagenstoriægarnstmnieño######2/3/2an ſaipſitVinque###25, nohildunier4 aquem###Dhamem essersum.I.W