LIBER II.437nioris historiam revolverem, quae quia in iispotissimum regionibus, in quibus & educatisumus, & vivimus, versatur, & Belgicam per-vagatur, nos magis afficit, magna cum vo-luptate observabam, quas ex Codice Theodosianointelligebam leges ab eo latas esse Parisiis, Re-mis, Ambianis, Novioduni, Treveris, Van-gionibus, Moguntiaci, Coloniae Agrippinae:& cùm eas ad AMMIANUM MARCELLINUM, quihistoriam VALENTINIANI copiosè describit, ad-jungebam, incredibilem lucem accedere sensi.Sed & cùm post THEODOSIUM obscuriora tem-pora evolvenda erunt, quantum est in librisjuris auxilii? Quid, cùm tandem ventum eritad Imperium nostri JUSTINIANI? Bellicae qui-dem res à PROCOPIO, & AGATHIA: Ecclesiasticaeab EVAGRIO & NICEPHORO diligenter descriptaesunt. Sed an ejus Reipublicae Imperiíque hi-storiam satis exponere poterit, qui JUSTINIANIconstitutiones aptè non adjunget? Quid si adImperium LEONIS illius, qui Philosophus di-ctus est, descendamus? Magnae tenebrae. Sedejus Neagaì (*), quae libris Juris nunc acces-serunt, aliquam facem praeferent. Si deinde,quis fuerit non solùm Asiae, sed & Africae sta-tus, quaeritur, nihil quàm vastitas & vis occur-ret: in qua confusione fateor frustra de jure,aut legibus civilibus disputari, ac ne disputatiquidem. Sed de religione saltem quaestionesmagnae occurrent. Si oculos reflectamus inEuropam nostram: citiùs etiam barbariem ineamEe*) Novella.
Druckschrift
1 (1765)
Seite
437
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten