26 DE INSTITUT. HISTOR.dit: & historicos propterea scriptores, prae-sertim eos, qui in illius foro educati non erant,quodammodo deterret: ut sibi ab ea tanquamà scopulo caventes, contrahant vela: & de le-gibus vix quicquam delibent, nisi ut canis èNilo bibit & fugit. Cùm PLUTARCHUS SULLÆaut CAESARIS vitam narrat, an Cornelias vel Ju-lias leges exponit? Ergo factum est, ut haec Ju-risprudentia ab historia: & haec historia absJurisprudentia quodammodo sejungi caeperit,sensimque altera alteri veluti nunciare visa estvetus illud, RES TUAS TIBI HABETO.Verum tantò magis occurrendum esse huic (utita dicam) divortio, existimo. Si non potuitutraque iisdem tabulis commodè includi: atlongiùs certè alteram ab altera discedere, mi-nime ferendum est. Est (fateor) Romanarumrerum historia & diligenter & copiose descri-pta abs scriptoribus gravissimis atque doctissi-mis. Sed iterum profiteor Romanarum legummemoriae minùs eos satisfacere videri. Cre-do equidem, quia eae non unius vel aetatis velhominis essent: quia essent multae, variae, sub-tiles, acutae: illos quadam difficultatis opinio-ne deterritos fecisse perlubenter, ut earum ex-positionem aliis relinquerent: multóque ma-luisse, ne non belli scriptores viderentur, velinstructam aliquam aciem singulásque ejus par-tes, & castrorum formam, & praelii genus, &numerum caesorum, & id genus reliqua fusè &suaviter commemorare, quàm legem aliquamreconditam expromere, & in obscuram Juriscivilis
is dütteandere.ophthegmgem, aut siarbonumIx? Imo veroquod deekwährendx verh.n copiosè delmab is propotrímle1I non eaforalia r.il cur reinum non(Lage) p01a velat. la.ilman3 Romanæsimos scim. LiceK tempo.###Nem pro###Irrch.S