Druckschrift 
1 (1765)
Seite
425
Einzelbild herunterladen
 

LIBER II.425autem antiquitatis renovatam memoriam ma-gna cum voluptate legens dolebam, multos,qui Juris civilis interpretes & doctores se essegloriantur, securè contemnere totum illud li-terarum genus. Rursus autem dolebam, alios,qui in earum studio sunt toti, non metuerecrimen ignaviae atque inscitiae, si alteram JurisRomani partem non evolvant, quae in legumlibris exponitur. Denique sic mecum cogita-bam: illa liberae Reipublicae historia & anti-quitas tantùm includit Iurisprudentiae: Quidsi evolvamus ea tempora, quae post consecutasunt? Ea dico, quae Caesarum esse dicuntur.§. VII.Non est (dicam iterum) Juris Civilis Ro-manorum ea conditio, quae fortasse est aliarumgentium. Cùm DIODORUS Aegyptiorum hi-storiam exponit, facilè & commodè inseritAegyptias leges. Cùm PLUTARCHUS vel LY-CURGI, vel SOLONIS vitam describit, eorumκυρβεις καὶ ἄξονας (*) in eadem narratione bre-viter includere potest. Sed longè alia est &amplitudo & copia & varietas, & proptereadifficultas ut Reipublicae & sic legum Romana-rum. Facilè etiam PLUTARCHUS, cùm ROMULIaut NUMAE vitam narrat, eorum leges comple-ctitur: quod & DIONYSIUS facit. Sed tam an-gustis finibus Jurisprudentia, de qua nunc lo-quor, non circumscribitur. Imò verò sese nonminùs, quàm historia, ipsa Romana latè diffun-Dd 5dit:(*) Axes ligneas, & Tabulas, in quibus Legeserant scriptae.