LIBER I.391rerer, Monachos postremis temporibus tan-tùm sibi sumpsisse; sed ut impudenter & stul-tè conficta & ineptè scripta ab iis multa essefateor: sic nonnihil nos iis debere agnosco,per quos factum est, ut eorum temporum ali-qua, potiùs quàm nulla, extaret historia: qui-que quo tempore illius curam alii abjecerant,eam & susceperunt derelictam, & quoad po-tuerunt, susceptam sustinere conati sunt. Acfortasse res erant, quae melioribus, magísquepolitis scriptoribus dignae non erant: ne nonsimiles haberent labra lactucas: quanquam nonfuerint omnes vel fatui, vel rerum imperitimonachi, qui huic rei operam dederunt. Imòverò plerique maximis anteà muneribus inRep. perfuncti, in illam solitudinem secede-bant, ut liberiori in ocio, sine quo historia scri-bi vix ac ne vix quidem potest, literis manda-rent quod in maximis negotiis occupati, deRep. didicerant. Fortasse rerum Ecclesiasti-carum tales aliquis testes magis audiendos esseputaret. Ego verò in earum rerum historiaconservanda magis doleo veterem Christiano-rum morem non esse observatum. Habuitenim vetus Ecclesia delectos suos (ut Juris ver-bo utor) Actuarios, qui & diligenter & bonafide colligerent publicáque auctoritate con-signarent illarum rerum memoriam: & in suisArchivis talia incorruptae fidei monumenta,quae tamen, omnibus paterent, adservavit.HIERONYMUS contra Lucif. recitans historiamconcilii Ariminensis, de quo multi multa fin-gebant,Bb4
Druckschrift
1 (1765)
Seite
391
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten