390 DE INSTITUT. HISTOR.periisse. Sed ut propterea extincta non est il-larum memoria, utque posteaquam scribi di-ligentiùs fusiùsque coepere res Romanae, mira-biliter aucta atque exculta earum historia est:sic & antea exemplo Mosis sacram & divinamsummo studio persecuti sunt summi Prophetae.Neque modò apud Judaeos, sed & apudAegyptios, Chaldaeos, Persas, Romanos, histo-riae, tanquam rei sacrosanctae, cura summis sa-cerdotibus mandata est: ipsíque etiam Reges &Principes maximi, & doctissimi ac nobilissimiquique viri, hanc deinde susceperunt. Namneque aliis temerè tantùm permittebatur. Ne-que sanè cuivis licere hoc debet. Primusapud Romanos homo libertinae conditionis,L. Octacilius POMPEII Magni praeceptor, histo-riam scribere ausus est, quae non nisi ab ho-nestissimo quoque inter ingenuos scribi sole-bat, ut CORNELIUS NEPOS ait. Quid dicam,quod PLINIUS lib. XXXV. narrat, perpetuointerdicto cautum fuisse, ne servi docerenturpingere, cùm soli ingenui & honestiores hancartem exercerent? Quantò magis historiaescriptione servis aut vilissimis hominibus interdicendum erat? Utinam itaque edicto aliquoperpetuo, homines inepti, futiles, vani, atqueetiam intestabiles, & quibus nulla alioqui testi-monii dictio est, repressi fuissent, tantùm sibine arrogarent, ut rei & maximae & nobilissi-mae & sanctissimae manus illotas impurasqueinjicere auderent. Antiquitatis nunc memo-ria melior, castior, castigatior esset. Conque-rerer,
the5###Iper quoscui,QVe (967wähnerunt, sucrusse respolis ferijSmai,terò plericRep. pers.bant, utvix acpar quodr. Gidearum tale:m.1mannJU. MOR.im Verwtor).coliggnarent ilArchivis taquæ tamenHESONDR.ncii A.