Druckschrift 
1 (1765)
Seite
385
Einzelbild herunterladen
 

uo sem.entitum enäharneom fg.in einer###inuel.

LIBER I.385dixi historiam, & universam & veram deberenos quaerere: sic jam dico consequi posse. Etverò ni ita esset, non modò inanis, sed & in-sana esset cohortatio nostra. Sed quia vereor,quibusdam ad desperationem propensis id per-suaderi vix statim posse, eos rogabo, & obte-stabor, ne desinant bene sperare, priusquamin re praesenti senserint, nihil esse spei. Equi-dem etsi ingenio meo nihil tribuam, neque sitfortasse quisquam, qui mihi, quàm ego, tri-buat minùs, & deesse meo studio propè om-nia ad tantum opus necessaria existimem: ta-men nulla me difficultas, quin ad id aggrediar,deterrebit. Nam etsi maxima facta sit bono-rum librorum, veterúmque monumentorumjactura: tamen eae tanquam ex naufragio su-perstites tabulae sunt, quibus si innitamur, intam vasto Oceano navigationem conficere, at-que etiam ad portum appellere poterimus:colligamus modò omnia, & cogamus studiosè,quae singuli scriptores sparsim tradunt. ScioDuces aliquando defuturos in obscuris, & con-fragosis veluti scopulis, & eos qui praeeunt,saepe properando praeterire multa, in quibusconsistendum est: multa etiam confusè misce-re, in quibus evolvendis sudabimus. Sednon profiteor sine magno labore confici posse,quod instituimus. Neque non memini, PLU-TARCHUM in Demosthene prudenter monuisse,eum, qui historiam magnam conscribere vult,habitare debere in maxima civitate, multisdoctísque viris & libris refertâ, ut, quoties hae-Bbrebit,