Druckschrift 
1 (1765)
Seite
368
Einzelbild herunterladen
 

368 DE INSTITUT. HISTOR.§. XIII.Mitto illud, quod ARISTOTELES lib. 1.Rhetor, loquens de testibus, πισότατοι (inquit)οἱ παλαιοι, ἀδιάφθοροι γὰρ. (*) Sed iterumdico, quò posterior & magis nova est rei anti-quae narratio, tantò mendosiorem eam esse so-lere. Nam & ut vinum quò magis transfun-ditur, evanescit magis, tandémque fit vappa:utque fama ipsa, quò longiùs progreditur, lon-giùs recedit à vero, plusque colligit vanitatis;sic & persaepe historia, quae à pluribus repeti-ta variè jactatur & aliis atque aliis verbis re-citata spargitur, tandem contaminatur & in fa-bulam degenerat. Neque verò non fero plu-res esse unius alicujus rei scriptores. Quini-mo quamplurimos, quos conferre possim, esseopto. Quàm enim utilis haec collatio sit, scio.Sed tales esse velim, quorum justa & gravis sitauctoritas. Primóque loco primos quosque,quos secuti posteriores sunt, legendos esse cen-seo: & quid iis alii deinde assuerunt, discer-nendum esse statuo. Sic (inquam) imprimisantiquissimos: pòst verò, ut quisque illis pro-ximus aetate est, suo quemque loco & ordine,si hoc auditorio non sit indignus, audiri, &quid priori posterior addiderit, observari cupio.Historiae enim plerumque ea est conditio, quaefamae. Nam & vires acquirit eundo (ùt aitPoëta) (**) parva metu primùm. Sed faciliscautio(*) Fide dignissimi Antiqui, nam incorrupti.(**) Asneid. Lib. IV. V. 175.

17mus notKi, agunverh.liter ccchistoriamwischenS###Een nam1is tegnisemmedNeque###wesen###tantioreDenique ex[E] reprehtam,quod inan, alsRIIbitari poWagr###lem esse v. la