eher
wegNU
LIBER I.evadere possimus ad illam rerum divinarum,humanarumque cognitionem, quae nostros ani-mos altè sublatos in excelsa quadam veluti spe-cula collocare possit, ex qua circumspiciamus,quicquid in orbe terrarum jam indè, ex quoille est conditus, gestum est, quod quidem sitdignum animadversione, memoriáque nostra.Tales enim Episcopos historia efficit: ut Lu-CIANUS scitè describit suos (ut vocat) ἐπισκο-πουντας (*) fingens, Mercurium Charonti ex al-tissimo quodam monte universam rerum hu-manarum scenam, & fabulam ostentare. ut jammihi in mentem veniat, quod noster HIERO-NYMUS ad Heliodorum deplorans sui temporistragicam faciem, o si possemus (inquit) in talemascendere speculam, de qua universam terram subnostris pedibus cerneremus. Jam tibi ostenderemtotius orbis ruinas, gentes gentibus, & regnisregna collisa, alios torqueri, alios cœcari, aliosabsorberi fluctibus, alios ad servitutem trahi; hîcnuptias, ibi planctum: illos nasci, istos mori,alios effluere delitiis, alios mendicare &c. At-qui historia non solùm nos altiùs tollit, sed& nobis multò plura, majoráque ostendit, utnon modò, quod ille audit, vidétque apudCICERONEM in suo soinnio Scipio in lacteumcirculum sublatus, & terram infra se positamdespiciens, vigilantes audiamus: verùm etiamsingula longiùs, liquidiúsque prospiciamus:neque solùm praesentia, sed & praeterita, at-queX 4(*) Intendentes.