326 DE INSTITUT. HISTOR.tamen est haec historiae commendatio, si quidpraeterea illius amplitudo, & dignitas mereatur,consideremus? Quid igitur? Feret aequo ani-mo LIVIUS, si dicam POLYBIUM, quem sequi, &imitari solet, magis hoc indicasse silendo. Aiteam omnium historicorum praefationem, atqueadeò conclusionem esse solere, ut historiae lau-des decantent. Sed quò magìs hoc alii fece-runt, tantò minus sibi necesse videri, ut idemfaciat: proptereáque se laudibus illis, quae satispervulgatae sunt, praeteritis, in rem potiùs prae-sentem venire statim velle. Neque diffimilisest SALUSTII, qui alter velut POLYBIUS est, ora-tio. Cum enim dixisset, ex iis negotiis, quaeingenio exercentur, in primis magno usui essememoriam rerum gestarum, ejus (inquit) devirtute, quia multi dixere, praetereundum pu-to. Equidem etsi laudandae historiae causas &plures, & majores, & meliores fortasse habeam,quàm illi habuerint, tamen non invitus nunceâdem uterer excusatione. Sed si paucis ver-bis, quod dici de ea maximè potest, & vulgòdici solet, nunc dicendum esset, dicerem, quodCICERO (*) gravissimè, atque verissimè pronun-ciat. Historia (inquit) testis temporum, lux ve-ritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuncia ve-tustatis. Nihil dici majus, nihil elegantius, ni-hil verius potest. Vnum tantùm verbum ad-jiciam, sed quo verbo multa complectar: dico,hanc unam demum esse viam, & rationem, quâevadere(*) de Orator. Lib. 11. Cap. 9.
waderxxxruia(INUSnagenKän#########& nohiICappemạnWriesugulaneque so