1vere fumaL'analre debI, M
LIBER I.319bet, afficiet, nisi si in hoc theatro ad summumillum supremúmque veluti choragum respi-ciamus. Equidem soleo dicere, DEUM pri-mis seculis, in unius sui populi Judaici guber-natione familiarem & expressam & propeaspectabilem edidisse effigiem praesentis suaeatque assiduae moderationis. Licet autem illeintereà haerere in una Republica, neque prae-tereà aut curare aut respicere reliquum genushumanum fortè videatur: tamen quod in unaparte cernimus, illud etiam superesse in totoatque in universo, cogitare debemus. Nonenim ille DEUS est aliquod Homericum nu-men. Saltem quod dico, utcumque agnosce-mus, si universitatis historiam rectè & sapien-ter perlustraverimus, in eaque etiam, ut de-bemus, perpetuam ecclesiae atque religionisconditionem ejusque statum observaverimus.Non enim praeterire debemus, quam in pri-mis observare oportet illam praecipuam ut hu-manae societatis, sic & historici corporis par-tem: ne non caput modo, sed & cor & ani-mam negligere videamur. Ergo cum de hi-storia loquor, de integra & perfecta loquor:in qua dico divinae providentiae rationem ha-bendam esse, ut rectè spectemus res in orbeterrarum maximas, & quidem divinas cumhumanis admirabili ordine atque ratione com-mixtas. Quod ut faciamus, danda opera est,ut quam valde olim Christiani Theatro circo-que Romano sibi interdictum esse sentiebant,tam ad illa, de quibus nunc ago, historicaspecta-