Druckschrift 
1 (1765)
Seite
295
Einzelbild herunterladen
 

onem70, cujusv CokeccleM. W.mimpreum

CONSILIUM.295nostrorum, BARTOLI, BALDI, & similium jurisprudentiam, quam cum Romanâ conferre val-de necesse est. Illam ipsam esse Romanam, &ejus autores, qui eam commenti sunt, & aliospassim multos existimare non ignoro. Sed ve-ritas rerum, erroribus gestorum, non vitiatur.Interea fateor hominum esse nec ingenio alio-qui, nec judicio carentium commenta, quae &aequissima plerumque axiomata contineant, &eas regulas, quibus multa in foro rectè dijudi-cari & possint, & soleant. Certum est eos, quires Romanas, Praetoresve non satìs cognove-rant, multa Romanis Jurisconsultis ignota com-mentos esse de jurisdictione, de judiciis, de in-terdictis, de actionibus bonae fidei, aut strictiJuris, arbitrariis, praejudicialibus, de exceptio-nibus, de officio judicis, & similibus. Sed quaeilli tamen tradiderunt, ut nunc sunt mores no-strarum forensium actionum, usui esse possunt.In aliis Juris Civilis partibus explicandis saepequoque esse lapsos vel propter exemplariumcorruptorum vitia, vel linguae Romanae igno-rantiam, vel alias causas mirum non est. Sedacutè tamen multa vidisse, & prudenter ani-madvertisse quis negaverit? Porrò quod passimex hypothesibus theses colligunt, ne quem eares fallat, magna cautione est opus. Si omnisin jure definitio, sive regula (t) periculosa est,ut est certè: minimè profectò tutum semperest, ex uno aliquo hypothetico juris responsoteme-T 4(1) L. 202. T. de R. J.