Print 
1 (1765)
Page
270
Turn right 90°Turn left 90°
  
  
  
  
  
 
 

BALDUINI270collectas, atque repetitas ex DRACONIS, & So-LONIS monumentis. Neque sanè alium existi-mavit JUSTINIANUS digniorem Principem, âquo inciperet suam illam congeriem, Codi-cémve Principalium rescriptorum, quanquamnon nisi unum ADRIANI rescriptum in suumCodicem retulerit: (q) nisi si numeres & al-terum, quod vel ALEXANDER (r) vel DIOCLE-TIANUS (5) refert, & duo illa (t) ejusdemjam antiquata, sublatáque Edicta. Sed in Pan-dectis tam multa commemorantur, vix ut quis-quam facilè omnia enumeret. Inprimis autemexcutienda erit ejus Epistola de illo beneficiodivisionis, quod fidejussoribus tribuit. Magnusest hujus Epistolae usus, sed eam integram de-sideramus, cujus quidem verba si extarent,multa de divisione inter fidejussores controver-sa certò definiri, faciléque componi possent.Hanc itaque Epistolam, quae legem maximimomenti continebit, in integrum restituere,rursúsque edere, quantum licebit, oportet.Movit, opinor, ADRIANUM, quod in Graeciâ,in quâ frequens erat, saepe audierat vetus illudoraculum APOLLINIS: Sponde, noxa praesto est:ut hoc periculum, malumque minueret infoe-licium fidejussorum. Neque verò minùs dili-genter explicandum erit, quod ejus tempori-bus(q) L. 1. C. de testament.(r) L. 4. C. ad Leg. Falc.(5) L. 7. C. de incol.(t) L. 5. C. de aedif. priva. & l. ult. C. de edic. di.Adria tollen.