Druckschrift 
1 (1765)
Seite
269
Einzelbild herunterladen
 

CONSILIUM.269TONINUS (p) huc referemus, tantóque luben-tius tractabimus, quòd eam brevi & integram,& qualis primùm scripta fuit, graecam ex re-liquiis antiquitatis nancisci, & quae hactenusdelituit, in lucem redituram esse sperem. QuiAUGUSTUM secuti Principes sunt usque adADRIANUM, suis rescriptis minùs nos occupa-bunt: sed eorum temporibus facta sunt sena-tûs consulta, & edicta Prudentum responsa,quae propiùs excutienda sunt cum suis sempercausis. Cujus generis est Senatus consultumVellejanum, Macedonianum, Turpilianum, Tre-bellianum cum Pegasiano. Cognoscendus eritMASUKIUS SABINUS cum suis libris, qui primuspublicè de jure respondit Principali autoritate.Hujus libros suis notis illustravit PAULUS, plu-rimáque sunt capita in Pandectis ex librisPAULI ad SABINUM, in quibus miserè fatigan-tur Interpretes, quod verba SABINI â PAULIverbis distinguere, atque discernere nesciant.NERVAS duos, patrem, & filium, CELSOSitem duos cum suis responsis adjungemus, iissaltem, quae interpretem requirunt.Septimus liber praecipuè tribuetur ADRIANOImperatori, cui novum quoddam, & primumveluti corpus Juris Civilis acceptum ferre de-bemus, propter Edictum illud perpetuum,quod ejus & jussu, & autoritate collegit, com-posuitque JULIANUS: ut omittam, quòd ipsisquoque Atheniensibus suas leges reddiderit,col-(p) L. 11. W. ad Leg. Rhod.