Mnd
SCHOLA ARGENTINENSIS.237pites agit, satìs opinor, aetas nostra videt. Etdubitamus adhuc, jurisprudentiam Christianamesse debere, ínque ludo esse religioso educan-dam? Quid igitur facimus? Magna profectòaetate nostra bonorum studiorum contentiofuit, magna eruditorum hominum industria,ut Juris Civilis libri, quorum lectionem, &scripturam barbara tempora foedè contami-narant, emendarentur: antiquitatis memoria,quam profunda deleverat oblivio, excitaretur,& litterae illae, sinè quibus legum Romanarummonumenta liquidò intelligi non possunt, re-stituerentur: ingeniosè etiam, acutéque multa,quae propter subtilitatem obscura erant, suntpatefacta. Neque sanè laudari satìs possent do-ctorum hominum in re tam praeclarâ bene po-siti labores: neque satìs vituperari turpis illa,praefractaque barbaries, quae beneficium tantumnon modò non agnoscit, ut est ingrata: sedetiam, ut est insolens, superbè fastidit. Caeterumfrustra illa, quae dixi, omnia inchoata sunt, nisisi religionis doctrina fastigium imponat. Utenim ex civilis disciplinae renascentis flore fru-ctum etiam aliquem Respublica aliquando per-cipiat, altera haec curatio, culturáque est neces-saria; quae nisi accedat, verendum etiam est,ne perniciosa sit illa tota prior eruditio. Jamenim audio multos in ordine jurisperitorumsedere, non tam illiteratos, quam insanos, &fanaticos homines, qui prodigiosa deliria spar-gunt: multos, qui jus omne non naturâ, sedopinio-