Druckschrift 
1 (1765)
Seite
235
Einzelbild herunterladen
 

SCHOLA ARGENTINENSIS.235rium sit, sciunt? Jus scilicet nobis suum dicta-bunt beneficiarium (ùt appellant) quod tamen,qui nunc inter eos sibi astutiores leguleji vi-dentur, quantum possunt, condiunt, ne omninoinsulsum sit: licet esse aliud non possit, quàmquod olim Romae dicebatur, nequam semperesse Jus Verrinum. Neque hoc illi fortasseignorant. Sed juvat tamen eos, & ut quae-stuosum esse sentiunt, sic gloriosum esse pu-tant, malos etiam coquos imitari, qui multajura miscent. En, quò jurisprudentia recidit,ubi in homines incidit prosanos, malaéque si-dei? Porro ersi Pandectas tantum interprete-mur: ecquas plerumque errorum & supersti-tionis nebulas offundemus, si prosani interpre-tes simus? Magnam quidem operam JUSTINIA-NUS dedit, ut delerentur maculae veteris super-stitionis, quibus libros suos inquinârant Roma-ni Prudentes. Sed omnes profectò labes (si ve-rum liberè dicere fas est, sed est fas, hìc praeser-tim) non eluit, neque facilè potuit: multas etiamPandectis suis si non aspersit, certè aspersas re-liquit. Locum nunc unum notabo, qui mihioccurrit. Testator quidam jusserat, signum Dei(ut loquebatur) statui in aede sacra. ConsultusSCAEVOLA respondet statuam, eamque quàm pre-tiosissimam esse statuendam. Id SCAVOLAM re-spondisse non miror: miror in Pandectas absJUSTINIANO esse relatum. Quid enim hocaliud est, quàm delirio ethnici testatoris subscribere, idolum in templo erigere, & id Deisignum improbè, falsóque appellare? Hoccertè