BALDUINI202tam fuisse. Et memini, quid AusONIUS inPanegyrico ad Gratianum significet de Muni-cipali, ut vocat, scholâ, Visuntionensi, atqueLugdunensi. Equidem anno superiori cumSequanos, & in itinere Heduos inviserem, cùmAugustodunensium ruinarum vetera rudera,quae in via spectabam, fecere, ut de hacEUMENII oratione cogitarem, déque fatis, &conditione Civilium studiorum, tum veròVisuntio Sequanorum fecit, facitque, ut magis,atque magìs sentiam, quidnam hoc sit. Equi-dem cùm ibi essem, docebam rerum suarumimperitos, quod memineram ante annos qua-dringentos ibi decrevisse Imperatorem FRIDE-RICUM AENOBARBUM, & cùm ex curiâ Sequano-rum in Italiam venisset, edixisse, quod ibi con-ceperat, dico, non modò suas de feudis Legesnovas, & constitutionem de pace publicâ, cujusportio quaedam est lex de sacramentis puberum,quae postea inserta est Codici: sed etiam nobi-lissimam illam, quam ipse in Codicem refer-ri jussit, constitutionem de scholis juris, &earum privilegiis, hoc est, Authent. Habitâ:C. ne fil. pro pat. quam quidem juvabat cumCONSTANTII literis Eumenianis conjungere.Sed redeat cum FRIDERICO CONSTANTIUS, utrursus sua decreta sanciant. Quid dicam,quod MARCELLINUS Libro trigesimo scripsitpaulò post tempora CONSTANTII, in OrienteJuris scientiam professos, fuisse veluti umbrasmutas? Tolerabilius id tamen fortasse fuit,quàm quod adjicit, fuisse & larvas ita rudes,
I. Vere.at edulrrenturMENI2rai! K.111½.gegenL. 1010themque viM, 1###5 alere.ium,do quanda.einmalsed qu4 dennemächvel bogstempru1 m. 2S.las jurisnon detäs inte