Druckschrift 
1 (1765)
Seite
201
Einzelbild herunterladen
 

ANNOTATIONES. 201num illud auditorium, quàm vellem, cùm legoEUMENII ipsius ad CONSTANTINUM Panegyricum,nomine Flaviensium editum, hoc est, Augusto-dunensium Heduorum. Ex quo facilè conji-cio novas tunc ruinas, & calamitates illius ur-bis propè desertae. Memini etiam, quodMARCELLINUS Libro decimo sexto scribit: Im-peratorem JULIANUM vidisse Augustoduni civi-tatis antiquae muros spatiosi quidem ambitûs,sed carie vetustatis invalidos, Barbarorum re-pentino impetu insessos. Sed tamen Galliapropterea non desiit alias habere frequentes,& bene cultas eo saeculo scholas. Testis estAUSONII Libellus de Professoribus Burdegalensi-bus, Tholosanis, Narbonensibus: ubi & de Ti-berii Victoris Minervii cathedrâ Burdegalensilego illud:Mille foro dedit haec juvenes, bis mille SenatusAdjecit numero, purpureísque Togis,Me quoque.Ergò & AUSONII discipulus Imperator GRA-TIANUS, primis sui Imperii annis edixit, adAntonium P. P. Galliarum, ut in singulis Gal-liae Metropolibus praeficiantur egregii Profes-sores erudiendae juventuti, quibus & annona-rum emolumenta liberaliter praebeantur. L.Per omnem C. Th. de Professoribus. Necdumtamen audeo affirmare, EUMENII scholam taliconstitutione rursus instauratam atque restitu-tamN 5