deterrean
ORATIO.141vina Principum liberalitas, quibus urbis istiusrestitutio, quibus optimarum artium celebra-tio grata, atque jucunda est, summo gaudio,& favore suscipiant, ut Menianae illae scholae,quondam pulcherrimo opere, & studiorumfrequentiâ celebres, & illustres juxta caetera,quae instaurantur, opera, ac templa reparentur.Ita quantum mihi trepidationis affert locus,tantùm relevat causa dicendi: quam quidemego, Vir perfectissime! duas in partes arbi-tror dividendam, ut priùs disseram, quàm sitex usu, & officio, opus illud ad pristinammagnificentiam reformari: deinde quâ ratio-ne id possit sinè sumptu publico ex largitionequidem Principum maximorum, sed tamencum aliquo meo erga patriam studio, & amo-re procedere.Ante omnia igitur, Vir perfectissime!divinae Imperatorum, Caesarúmque nostrorumprovidentiae, singularisque in nos benevolen-tiae, hujus quoque operis instauratione paren-dum est: qui civitatem istam, & olim fraternoPopuli Romani nomine gloriatam, & tunc de-mum gravissimâ clade perculsam, cùm latro-cinio Batavicae rebellionis obsessa, auxiliumRomani Principis irrogaret, non solùm proadmiratione meritorum, sed etiam pro mise-ratione casuum, attollere, ac recreare volue-runt: ipsamque ruinarum ejus magnitudinemimmortalibus liberalitatis suae monumentisdignam judicaverunt; ut tantò esset illustriorgloria