PANEGYRICUS.91non solùm fortitudine, atque sapientiâ, seddecore etiam corporis, & dignitate potueritaequare, velut tua haec forma venerabilis quàmfortunae suae par est? quàm longè, latéqueconspicua commendat Imperium, ut planè inambiguo sit, utrùm Te magìs nostris menti-bus, an obrutibus vultus insinuet. Non fru-stra planè opinione sapientium, qui naturaliummomenta causarum subtiliùs sciscitati, arcaniscaelestibus nobiles curas intulerunt, augustissi-ma quaeque species plurimum creditur traherede caelo. Sive enim divinus ille animus, ven-turus in corpus, dignum priùs metatur hospi-tium; sive, cùm venerit, fingit habitaculumpro habitu suo; sive aliud ex altero crescit, &cùm se paria junxerunt, utraque majora sunt,parcam arcanum caeleste rimari: Tibi istud solipateat, Imperator! cum DEO consorte se-cretum. Illud dicam, quod intellexisse homi-nem, & dixisse fas est: talem esse debere, quiâ gentibus adoratur, cui toto orbe terrarumprivata, vel publica vota redduntur, â quopetit navigaturus serenum, peregrinaturus re-ditum, pugnaturus auspicium.Dudum, ut video, dedignaris hanc glo-riam: sed patere eâ in laudum tuarum parteconstitui, quae solebant in aliis sola laudari.Virtus tua meruit Imperium: sed virtuti addi-dit forma suffragium. Illa praestitit, ut opor-teret Te Principem fieri, haec, ut deceret.An verò quidquam putamus, in Imperii tuidecla-
Druckschrift
1 (1765)
Seite
91
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten