Mehrteiliges Werk 
Disceptatio Forensis De Illuminato Crimine Falsi Litterarii Et Typographici
Entstehung
Seite
102
Einzelbild herunterladen
 

102CAPUT V.CENSOR.§. 1.Quo jure, quave fide censor ordinariuspraefato bibliopolae hunc librum, nihil fi-dei, & bonis moribus contrarium conti-nentem, typis iteratis divulgandi faculta-tem concessit? Num jus naturae, gentium,civile, canonicum, usumque Europae, acmores Germaniae novit, vel non? Annonunus ex illis est, de quibus AMMIANUSMARCELLINUS (a) adnotat: "Hi velut"fata natalitia praemonstrantes, aut Sibyl-"lae oraculorum interpretes, vultûs gra-a vitate ad habitum composita, tristiorem,a ipsum quoque venditant, quod oscitan-"tur. Hi ut altius videantur jura callere, Trebatium loquuntur, & Caesellium, &" Alfenum, & Auruncorum, Sicanorum-" que jamdiu leges ignotas, cum Evandri" matre ab hinc saeculis obrutas multis."Et si voluntate matrem tuam finxeris oc-"cidisse, multas tibi suffragantes absolu-"tionem lectiones reconditas pollicentur,"si te senserint esse nummarum".(a) Rerum gestar. Lib. XXX. p. m. 450.§. 2.