Druckschrift 
Rosae Neoburgicae Mariae Sophiae Elisabethae ... Lusitaniae Reginae piis manibus parentatur Dusseldorpii a ... Joanne Guilielmo Comite Palatino Rheni
Entstehung
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

Indefessa tuas posthàc tamen ora resolvamIn laudes, Muſis omnia ſolus eris.Mecoenas valeat, valeat quoque Cæsar, amicusPindi, Patronus Vatis, utrumque refers.Cur quaeram plures? Princeps mihi suſſicis unus,Tu mihi Mecoenas, Tu mihi Caesar eris,Dum Musae vivent, Princeps, tua gloria vivet,Nam genium Muſis, ingeniumque facis.Te Stirps celsa Ducem, Te felix fama celebrem,Te virtus magnum, mens facit alta gravem,Digna coronari virtus, dum penè coronasEuropœ cunctas occupat una Domus.O nimium dilecta Deo, tot ſplendida ſceptrisProgenies, Reges tot paritura ſolo!Quàm bene, Dux, tantae caput, atque es gloria Stirpis?Te columen noſcit quàm bene tanta Domus!In Te magnanimi vivunt decora ampla Parentis,Hæredem pietas gaudet habere ſuum.Gaudemus, magno Te successisse Parenti,Cùm virtute, animo, ſitis uterque pares.Frater es Auguſtæ, Reginarumque duarum,Addemus titulis quid, GUILIELME, tuis?Da Patriae haeredes, titulis titulum adde paternum,Addere dùm decori nil potes ipſe tuo.A iij

Pro-