Quot celsos habet ille Duces, quot sceptra decoratQuot Reges, & quot Stirps genitura DucesEt Nati Natorum, & qui nascentur ab illis,Virtute Europam, mente, manuque regent,Tot Reges genuisse parum quis credat, & interTot titulos sceptris vix tribus esse locum?Hanc Superi servate Domum, servate Nepotes.Masculeâ & nostrum prole beate Ducem.Passibus ambiguis alibi fortuna deerret,Ast hîc instabilem nesciat illa pedem.Floreat ut Domus haec, posthàc, Mors improba, poneFalcem, Mavortis sed Dea, pone facem.Quod dedit illa aliis, dent illi sidera Stirpi,Nam dare quod possint, nil puto majus habent.Ad Potentissimum & SerenissimumJOANNEM GUILIELMUMComitem Palatinum Rheni, Sacri Romani Im-perii Architheſaurarium, & Flectorem &c.Axime Dux salve, Neoburgae gloria gentis,Atque Palatinæ lumen, honorque Domûs.Non ea vis animo, dignè ut decora alta perennem,In Te quae laudat Rhenus, & Ister amat.Inde-
Druckschrift
Rosae Neoburgicae Mariae Sophiae Elisabethae ... Lusitaniae Reginae piis manibus parentatur Dusseldorpii a ... Joanne Guilielmo Comite Palatino Rheni
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten