Et hanc sententiam sequitur Spormech. de justit. vulnerat. part. 2. tit. 9.189 cap. 5. n. 3. eandemque expresse approbant leges municipales tetrarchiæ Rure-wundensis, die Gelresche Rechten deß Ruremundschen quartiers. part. 3. tit. 5. §.1. n. 8. his verbis: Tgeene van ruiminge van jaer ende dach is gesaght, wordtverstaen, in gevalle der gever jaer ende dach naer de gifte leeft, maer in soovern der gever naer gedaenen transport ende ruiminge binnen jaers quame testerven, soo sal gelicke wel die gifte van werden sijn ende blyven, al offt hyjaer ende dach hadde geruimpt.His succedit alia, quam in facto habui, quaestio: an scilicet valeat donatio-190si quis bonum immobile inter vivos donet, donatum praedium etiam in dona-tarium judicialiter transferat, & ad spatium anni & diei deoccupet, eâ tamenconditione, ut donator lapso anno & die rem donatam jure usufructuario acdies vitae possideat?Quod primo intuitu negandum videtur, tum quia usufructuarius naturalis191ter possidet rem, quâ usufruitur, Castill. de usufruct. cap. 6. n. 28. caque ratione donator per reservationem ususfructus rei donatae civilem possessionemnon autem naturalem in donatarium transferat, sicque non plenè, nec quoadvitam evacuet, quod tamen Ordin. dict. cap. 102. §. 1. requirere videtur.Tum quod donatio simulata & fraus fieri censeatur, si in actu donationis192quid cautum vel actum fuerit, unde colligi vel praesumi possit, donationis quidem titulum adhibitum fuisse, cœterum revera id egisse donatorem, ut maluerit se habere quam donatarium, Frider. Sande in Consuetud. Feudal. Gelriae &Zutphan. tract. 1. cap. 1. n. 46. & post cum Lambert. Goris adversar. jur. tract.3. part. 1. cap. 14. n. 3. & 14 ubi ait, donationem suspectam reddi, nisi appareat aliquem ea mente dedisse, ut statim voluerit rem donatam accipientisfieri, nec ullo casu ad se reverti.Tum denique, quod Ordinat. cap. 69. prohibeat testamenti factionem de193rebus immobilibus haereditariis, adeoque per reservationem usus fructus indi-rectè excludendi legitimi haeredis gratia fraus facta praesumatur, ut inquit idemLamb. Goris dict. cap. 14. n. 4. & 18.Verum, illis non attentis, existimarem validam esse donationem, si donato194propter nullam aliam causam quam ut secundum l. 1. ff. de donat. liberalitatemsuam exerceret, dederit, nec aliae circumstantiae concurrant, ex quibus valda constitueretur praesumptio, quod de contractu ad contractum, vel de actisad actum esset fraus facta, quarum circumstantiarum plures enumerat Nicol.Valla de reb. dubiis tract. 2Movet me primo, quod Ordinat. citat. cap. 102. permittat, ut quis donetsub conditionibus, quemadmodum apertè indicant verba: Etwan auch mit ver-wardten / quas conditiones proinde servari convenit, maximè si juri communi non repugnent, qualis est reservatio usus fructus rei donatae, ut mox dicam.Secundo, Ordinatio non exprimit, quod rebus immobilibus donatis &196dicialiter traditis, perque annum & diem evacuatis, donator lapso hoc tem-pore bona donata titulo usus fructus iterum occupare nequeat, sique id faciat,donatio nulla sit & invalida, quare quod Ordinat. non dicit, nec nos diceredebemus, sed hic casus tanquam in illâ omissus juxta cap. 108. §. ult. vers. Alles aber 2c. remanet sub dispositione juris communis, quo donator usumfructum rei donatae etiam ab initio donationis, & sic multo magis post annum retinere potest l. quisquis. 28. l. si quis argentum. 35. §. sed si quidem. Cod. de denation. Boerius ad Consuetud. Bituricens. tit. 9. §. 2. Pyrrhus in ConsuetudAurelian.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten