48 Beiträge zur lateinischen Erzählungsliteratur des Mittelalters.
255 Senex autem incepit ei de hominis perdicione, de dyaboli de-cepcione, de Christi incarnacione, vita, passione et morte acgeneris humani redempcione multa enarrare. Et inter aliasubiunxit quod talis divagacio statui virginali non expediretet, ex quo regali auctoritate regnum haberet, regem cur non
260 acciperet dignitate equalem sibi, diligencius requisivit [et] quiatalia negocia essent virorum et non mulierum et presertimvirginum, probabiliter demonstravit. Ad que Katherina re-spoudit: „Recte", inquit, „cuncta dicis, sed paternum in con-trarium laborat preceptum; nam pater meus in articulo mortis
265 positus vinculo paterne dileccionis me constrinxit precipiendo,ut nulluni michi nisi in generis nobilitate, pulchritudine, sci-encia et diviciis equalem acciperem maritum. Et quia nullumtalem hucusque invenire potui, ideo(que) in virginitate permansi."Ad hec senex respondit: „Quid est hoc, quod dicis, filia? De
270 quo iactas te, Katherina? Ecce nobilissimus imperatoris unicusfilius forte acciperet te in uxorem. si voluntatem tuam et con-sensum sibi intimare velles." Katherina vero subridendo re-spondit: „Videtur michi: du kanst wol ivricn. Die michi, quissit ille nobilissimus et ditissimus imperatoris filius." Et ante-
275 quam interrogacionem hanc finiret, cepit virginitatem per dietaphilosophorum infantum commendare et cum certis capitulislibrorum probare, quod vir Deo devotus intra se cogitaret,dicens: „Forsitan omnipotens Deus, qui tanta graciarum donahuic parve puelle contulit, eciam eandem de sua misericordia
280 ad serviendum sibi elegit." Et statim heremita subiunxit:„Audi, filia mi Katherina, numquid audivisti de quodam, quiest rex regum et dominans dominancium, cuius pulchritudinemsol et luna mirantur et omnes stelle ab eius luce reeipiuntsplendorem? Istius regis regnum a solis ortu usque ad eius
285 occasum, a mari usque ad mare, cuius tocius universi constituitheredem unicum filium suum, cuius mater virgo est et eiuspater f'eminam nescit. Iste rex sponsam, quam sibi elegit, insumma castitate custodit; cuius minimam pedissequam si videres,proeul dubio illius ancilla fieri desiderares. Non timeas, filia;
290 rex enim iste cum sua matre pauperes non despicit nee divitesa se repellit, sed omnes ad suum convivium invitat et intrarecoinpellit. Numquid non audivisti de eius sapiencia? Ausculta,mi filia: tanta est eius sapiencia, quod omnes mortales ante-cellit, quia ipse sapienciam creavit. Scio eciam quod iste rex
295 dives et prepotens pulchram et castam sponsam filio suo desi-derat copulare; et licet longe nobilior, dicior, sapiencior et