Druckschrift 
De peccatis in bruta discussio secunda
Seite
17
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

(0)cum esset, nejusto cum essemus verbosiores, Lectori benevolo, nauséamnobis damnosam crearemus, arctioribus e contrario cum nos contine-remus limitibus, munere nostro non rite nos esse perfunctos quis puta-ret. Praecipue cum partes sint nostrae instituti nostri rationem reddere.Omnia ergo ut paucis absolvamus nobis data putabimus, nemo si vitioverterit, quod materiae praestantia, in opinione longiorem nostra oratio-nem nos rapuerit, & peccata in bruta non prius quam post repetitumin ea conatum, qui iis quae restant in bruta dicendi sacer erit, ut de-inde definitio peccatorum ex principiis bene positis enodatisque eo sitexpeditior, attentioni benevolae lectorum legenda, meditanda ac diju-dicanda tradere possimus. Metam cum assecuti fuerimus optatam, frustra desudasse, & operam nostram non male collocasse, &fine nostro non excidisse, unicuique, in nos qui est animo aequo satisprobare, dulci fortasseque non vana ducimur opinione.A nobis ergo nihil aliud quis poterit exspectare, quam ut abomnibus omnium ordinum Moecenatibus, Musisque qui nomina dede-runt sua, & reliquis amicis nostri amantissimis, quibus licet negotiisvitae impediuntur humanae, quominus Minervae sequantur castra, ta-men profectus studiosae Juventutis Curae cordique sunt, ea qua parest reverentia, ac quam possumus studiosissime contendamus, ut actuidenuo obvio, Exercitationibus, ab aetate, ingenio, viribus, ac conditionenon alienis sacro, uti jam consueverunt, ea frequentia, eo in nos ani-mo intersint benigno, ut Discipulis nostrae traditis curae inde non obscu-ra suppeditentur Argumenta: studia quae sibi pro sua facultate colendasumerunt, vestro non carere applausu, viam esse expeditam, & supe-rum, & Scholae moderatorum, & Litterarum fautorum, & societatishumanae gratiam ac benevolentiam sibi conciliandi...SA