Druckschrift 
Meditationes de novellatoribus
Seite
54
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

Meditatio quarta54lia, portoria, telonia, & cujuscunque demum gene-ris fuerint, exactiones. In haec incidunt, circumhaec laborant, ac sudant Novellatores, non secusac messores, quos flavis arvis agricola inducit. Fa-teor campum esse latissimum, fertilissiumque.Atneque adeo facilis aditus, nec secula adeo tractabilis,ut quidam sibi imaginantur. Faciamus periculum.§. 12.Quo leviora, & justiora tributa, eo tranquilio-rem, eo beatiorem Rempublicam esse, commune po-liticorum fert axioma, cui non contradicunt, nequeinficiantur, nisi fideles MACHIAVELLI asseclae.Ad ductum axiomatis itaque omni studendum est mo-do, ut illaeso Reipublicae aerario census leniatur, atqueea vectigalium surrogentur genera, quae subditis mini-me molesta sunt, et incommoda. Ast hoc opus, hiclabor est. Et qui illud dextre executus fecerit, nonmodo omne punctum feret, verum etiam summis aRepublica praemiis mactari meretur.§. 13Siquis propositum axioma ob nimiam difficultatem,subjectique raritatem quodammodo antiquatum obtenderit, nullus resisto. Quin potius ipsemet libere enun-cio, novellatores fere plurimos lucrum ex omni occa-sione odorantes, fronte gravi, & supercilio tristi utili-tatibus Fisci contumaciter incumbentes, ac praeter im-peratas pecunias privato compendio suo servienteshodiedum in eo occupari, ut vectigalia multiplicen-tur, atque exasperentur. Haec scilicet ars magna est.haec occulta Philosophia, hic Philosophorum lapisquem ego (ut verum fatear) nullatenus capio. Noncapio enim, quid artis, ingeniive sit, multiplicaretributa quorum duodecim genera singulo die gene-randi