de novellatoribus circa causas religiosas. 41est, manuarios pro uxoribus, liberisque operari, quamdie festo ea, quae aliis parta sunt, absumere, aut du-ram usque adeo pauperiem pati. Satius est juvenes,puellasque artificium exercere, quam festis diebus vo-luptates, ac vitia sectari. Satius est, servos, ancillas-que consuetis operis vacare, quam festis diebus helua-ri, ac debacchari. Satius denique est, diem non sacra-re, quam sacratam prophanare.§. 10.Verumtamen haud usque, ac sine discrimine no-vellare expedit, sed hac in re, & ad temporum mo-res, & ad utilitatum praesentium rationes, & ad rerumpublicarum genera, geniumque populi sedulo respice-re fast est. Graviter in hoc peccavit Imperator IVSTI-NIANVS, qui quadragesimali tempore carnibus homi-nes vesci vi quadam jussit. Quum fames (scribit CAL-LISTVS) i) Byzantii increbuisset, rerum necessariarum inopia, Imperator secunda statim jejunii hebdomadacarnes in foro venales proponendas promulgavit. Ethoc quidem sic per vim actum. Populus autem, qui pie-tatem sibi consectandam statuisset, neque eas emebat, ne-que edebat: mortem sibi potius adeundam esse censens,quam ut quidquam de patriis moribus, & traditionibusmutaret.§. 11.Quod si necessitas, majorve Religionis, aut Rei-publicae utilitas exigat, nil omnino spectandum, tem-peranda tempora, tenax nimium antiquitatis vulgustemnendum, frenandi mores, arripienda opportuni-tas, ac novellatio libere, & generose peragenda est.§. 12.C 5i) Ecclesiast. Histor. Lib. XVII. Cap. 32.
Druckschrift
Meditationes de novellatoribus
Entstehung
Seite
41
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten