Druckschrift 
Meditationes de novellatoribus
Seite
12
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

12Meditatio primaverbi (sunt verba Oratorum Principis) d) translatio insti-tuta est inopiae caussa, frequentata delectationis. Quare& Ego deficiente proprio rei nomine translata potiusquam impura, barbara, seu alienigena voce uti malui,recordatus illius, quod SENECAE) in pari occasionejam tum admonuit. Quod dico, non videbitur durum,quamvis primo contra opinionem pugnet tuam, si te com-modaveris mihi, & cogitaveris, res esse plures, quamverba. Ingens copia est rerum sine nomine, quas nonpropriis appellationibus notamus, sed alienis, commoda-tisque. Pedem & nostrum dicimus, & lecti veli & car-minis: canem & venaticum, & marinum, & sydus.Quia non sufficimus, ut singulis singula assignemus: quo-tiens opus est, mutuamur.§. 2.Novellatoris nomen hodiedum exosum est, ac vixnon exitiale. Undenam hoc? A re ipsa recedimus, &cum vulgo loquimur & sentimus. Videmus etiam, &qui in hoc mundo, qui in maligno positus est, alitercontingere potest, videmus plures novellatores malos,quam bonos, atque ita (ut philosophice loquar) a po-tiori sumimus denominationem. Verum vulgaremdeponamus errorem & oculis omnino indifferentibusNovellatorum intuebimur, illique ea praedicata haudpraeoccupati attribuemus, quae subjecto reapse con-veniunt.§. 3.Novellator non tantum cluet, qui rem novam, &ante hunc diem inauditam, & hactenus nemini cogni-tam enucleat, atque adinvenit: sed & siquis rem alibimodo cognitam de loco in locum affert, atque intro-ducit,d) de Orator. Lib. III. Cap. 38e) de beneficiis Lib. II. Cap. 34.