Druckschrift 
Vita Prodigia Et Mors Sancti Svviberti Episcopi Vverdensis Et Monasteriensis Apostoli Signis Percelebris
Seite
114
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

114VITAUt benedicatur supremo à Praesule, & actumTam festum videat, talis in aeva memorHuc etiam venit spectatum foemina, dicta (a)Irmgardis, mulier nobilis, atque proba,Hec Hildebaldi sacrum solemne legentisAtque Agrippina praesulis urbe soror,Sed Grimbergensi nato de stemmate nuptaBartholdo, cujus pars peramœna thori,Quae Xantis habitans circumstipata duabusAncillis tantum, filioloque suo,(Hic Gocellinus praenomine dictus, eratqueAnnorum septem, dimidiique puerAdverso Rheno Werdam tranabat, ut illumActum spectaret, sic tolerante viro;Appellens VVerdae, cum navita propter ibidemHerentes naves mutat aplustre citò,Ut possit melius portum subiisse carina:Stans Gocellinus parte priore schaphae,Propter collisum navis pede cespitat, atqueIn Rhenum labens (b) mox tumulatur aquis.Quod cernens Mater, nequiens succurrere natiIn Rhenum sese praecipitare parat,Haec nisi per famulas ab eo detenta fuisset,Hinc scidit velum non cohibenda suum,Et magno planctu complevit littora RheniPrae nimio cordis moesta dolore sui;Haec verò circa quintam sunt vespere facta:Bar-Audivit Frater corde dolente statum,(a) Irmgardis soror Hildebaldi Coloniensis Archi-Episcopi.(b) Gocellinus puer in Rheno submergitur.