Druckschrift 
Vita Prodigia Et Mors Sancti Svviberti Episcopi Vverdensis Et Monasteriensis Apostoli Signis Percelebris
Seite
115
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

115

S. SWIBERTI.Bartholdo pariter festina pedissequa mersiIn Rhino pueri nuntia moesta tulit.Irmgardis verò tanquam vesana petivitSwiberti templum supplice voce rogan:Ut dignaretur natum sibi reddere, SanctiSwiberti meritis motus, ab Axe Deus;Ipsam solatae Matronae denique multae,Praecipuè Frater fertificavit eam;Sed tota nequiit tristis requiescere nocteSanctum Swibertum corde gemente precans,Ut sibi succurrat, vovens, si denuo vivumipsius meritis obtinuisse queat,Quod Gocellinum redivivum funere velletTradere servitio tempus in omne suo:Mane sequente autem puerum perquirere quidamCorperunt uncis, verriculisque viri,Octava tandem circa solemnia MissaeLambertus Dosel percipiebat eum;Cumque suis sociis tollens velociùs undisPeriristi Matri restituebat eum.Quae cernens natum, mulibri more ruebatDeliquium patiens, flebiliusque gemens;Ast ad se rediens puerum complexa BeatiSwiberti ad tumulum praecipitata tulit,Hic factis precibus subito puer ille revixit. (a)Et surgens pedibus firmus; ut ante, stetit,Ac Matri loquitur, madidis mox vestibus illumExutum celso deposuere loco;H2Ipſo(a) Gocellinus puer reviviscit ad sepulchrum S. Swiberti,