Druckschrift 
Vita Prodigia Et Mors Sancti Svviberti Episcopi Vverdensis Et Monasteriensis Apostoli Signis Percelebris
Seite
108
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

108VITAAst inter socios occisos, tempore longo,Exsanguis Bruno cum jacuisset humi,Swiberti meritis paulùm se tollit in altum,Et sibi conspiciens approperare viros,Hostes esse suos Bruno censebat amicosQui corpus vellent inde levare suum.Hinc ab eis coepit lacrymosa voce rogare,Ut miscrescat eos, auxiliumque ferant;Francigenae verò spectantes vulnera, & hastaImmanem plagam, vivere posse stupentQui postquam narrasset eis, quae facta fuissent,Quomodo compulsus perfida castra sequi,Quomodo Swibertus vivum servasset, ab illoQuomodo jam mortens obtinuisset opem;Hac cum dixisset, Victores lucis ab ipsisConspectae memores indè tulère virum.Solvunt arma statim miseri conspersa cruoreHoc intendentes, ut medeantur ei:Excelso quodam ponebant insuper illum(Postquam tersissent vulnera cruda) loco,Ad laudem Sancti, quem jam pars magna colebatFrancorum, ut Sancti plus celebretur honor,Et videant omnes, illum discrimina vitaeNon nisi Swiberti vincere posse prece.Ast in Saxonica positus Regione StromingiRex Carolus Magnus, cum didicisset idem,Et quod sit summo Genitor veneratus honoreSanctum Swibertum, cujus oravit ope,Hestes