Druckschrift 
Historia Juris Civilis Juliacensium et Montensium : Opus omnibus, qui in Judiciis Ducatuum Juliae & Montium Causas agunt & Jus dicunt, apprime utile & necessarium
Entstehung
Seite
30
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

Wilhelmus verò Comes Montensis anno 1380. 9 Kalend. Junii Aquisgrani àWenceslao Romanorum Rege Dux renunciatus: denique Adolphus ComesClivensis anno 1417. 3. Maji in Concilio Constantiensi à Sigismundo Impe-ratore ad ordinem excelsiorem Ducum imperii traductus fuit.Cæterùm Marchia & Ravensberga sicuti antiquitus Comitatus Imperi-34 Romani fuerunt, ita eo nomine adhuc censentur. Qui plura de comitibus &Comitatibus, Ducibus & Ducatibus prædictis scire volet, consulat WernheriTeschenmacher ab Elverfeld Annales Jul. Cliv. Montium, Marchiæ, Ravensbergæ, & Petri à Streithagen ſucceſſionem Principum Juliæ, Cliviæ ac Mon-tium, & aliosHerz zu Ravenstein. Hoc dominium olim allodium fuit, quod Henricusde Kuick, uxore Sophiâ & filio Alberto consentientibus, anno 1191 HenricoLotharingiæ Duci, ſalvâ fidelitate imperii, in feudum obtulit, habuitq́ue eo &subsecutis temporibus nomen Domini de Herpen; donec Walramus Falcken-burgius Bornæ, Sittardi & Herpenæ Dominus arcem Herpenam destruxit, &Ravensteiniam ædificavit, à qua deinceps dominium Ravensteinense appella-tum fuit, quod ipsum Joannes Comes de Salm prædicti Walrami gener anno1397 lytri loco reliquit Adolpho Comiti Cliviæ & Marchiæ, hic verò in fi-lium Joannem Clivensem anno 1440 transtulit, cui frater Adolphus ex transactione anno 1450. 10 Martii Clivis initâ, huic autem filius Philippus haere-ditario jure successit, quo, circa annum 1528 sine liberis mortuo praefatum do-minium ad Wilhelmum nostrum ex Testamento dicti Philippi pervenit, videTeschenmacherum praed. annal. part. 2. append. 2Thun allen unseren Amptleuten / Vögten / Richteren rc. auch allen und jeden36 unseren Geistlichen. Magni moliminis quaestio est an Statutis laicorum obli-gentur clerici? pro cujus resolutione distinguendi sunt aliquot casus.Primus casus est quando Statuta concernunt ordinem processûs, solemni-tates & præparatoria judiciorum, & his clerici in foro ſæculari litigantes æquèligantur ac laici Gail. lib. 2. obs. 32. num. 10. Paul. Christin. Decis. Cur. Belg.38 vol. 1. decis. 203. num. 27. & 28. quod ipsum tamen jure nostro cum hoc mo-deramine accipiendum est, ut in causis clericorum, quae ex contractibus &transactionibus descendunt, & antiquitus für Schuld oder Schaden genant seyn /summarie & de plano procedatur, in aliis verò, quae Erb- und erbzahl concernunt, pari cum laicis jure clerici censeantur. Ordinatio cap. 1. §. Aber das unver-züglich Recht. Frideric. Hiltrop. in process. judiciar. part. 1. tit. 4. num. 67. in fin.Alter casus est quando Statuta laicorum disponunt certas solemnitatesesse adhibendas tempore alicujus actûs vel dispositionis, & tunc clerici nonminùs quam laici easdem observare tenentur, Paul. Christin. in commentar adleg. municipal. Mechlin. in praelud. num. 41. ibi. uti etiam facerent &c. Tiraque40 de leg. connubial. gloß. 8. num. 168. cui consequens est quòd in emptione,venditione, & donatione rerum immobilium, in Ducatib. Jul. & Montium si-tarum, quoad dominii translationem, tam clerici quàm laici teneantur adhiberesolemnitates traditionis & evacuationis in Ordinatione cap. 97. §. 1. & cap.102. §. 1. requisitas mit erbung / enterbung / verzig und außgang / auch räumungJahrs und Tags / vide Paul. Christin. decis. Belg. vol. 1. decis. 240. num. 4.ubi in praxi observari refert & judicatum tradit, quod ne Ecclesia quidem absquemagistratu loci & solemni cessione rei immobilis acquirat dominium; cui ad-stipulatur Lambert. Goris in addition. ad commentationem Friderici a Sande deEffestucatione, cap. 3. num. 7. & dicam infrà num. 66.Tertius