Antequam Historiæ finem imponerem, facturum me operæ pretium existi-mavi, si prooemium sive praefationem Ordinationis paulo latiùs explicaremtum † quòd illa Historiam & Compositionem JURIS NOSTRI paucis conti- 25neat, & nonnulla † in ea occurrant quae fusius exposita, faciliorem ad ejusdem 26juris intellectum, interpretationemq́ue viam ſternere, præmunireq́ue videbantur, tum etiam † quòd ex praefatione, ut inquit Barthol. in leg. fin. ff. de 2haered. instit. & l. fin. ff. ad SC. Maced. causa finalis, mens & ratio legis & sta-tuentium colligatur, textum autem dictae praefationis vide suprà pag. 10.Von Gottes gnaden. † His verbis, ut inquit Caspar. Klock. in tract. de 28Contrib. cap. 4. num. 145. non minus Principes & Duces Germaniae, quam Imperator & alii Reges superiorem non recognoscentes utuntur, quasi soli gratiæDei principatum suum accepto ferre videantur, cùm nulla sit potestas nisi àDeo. Rom. 13. v. 1. & Reges Dei gratiâ regnare dicantur. Proverb. 8. v. 15.quibus adde Christoph. Besold. Thesaur. Pract. & Speidelii notabilia. lit. G. inverbis Von Gottes gnaden.Wir † Principes quando statuunt, ordinant, & praecipiunt, loquuntur in 29plurali. Chassan. in prooemio Consuetud. Burgund. in Text. ibi. Scavoir faisons,& in text. ibi. nous eussent estè remonstrez. ubi addit ex Cyn. in l. unic. Cod. utipossidet: Julium Caesarem invenisse modum loquendi pluraliter in statu digni-tatis.Wilhelm † Hic Wilhelmus fuit Joannis Cliviae Ducis & Marchiae Comitis, 30ac Mariae Juliacensis, Montensis, & Ravensbergensis conjugum filius, natusanno 1516. 28. Julii, coepit praeesse ditionibus Juliae, Cliviae, Mont. &c. postobitum Patris anno 1539. nona Februar: Uxorem habuit Mariam FerdinandiI. Romanorum Regis postea Imperatoris filiam, ex qua Carolum Fridericumin ipso juventutis flore anno 1575. 9. Febr. Romae immaturâ morte defun-ctum, & Joannem Wilhelmum successorem, filias verò Mariam EleonoramAlberto Friderico Duci Borussiae elocatam, Annam Philippo Ludovico Co-miti Palatino Rheni, Duci Neoburgico nuptam, Magdalenam Joanni ComitiPalatino Rheni, Duci Bipontino collocatam, & Sibyllam Marchioni Burgavi-to nuptam suscepit, mortuus Dusseldorpii anno 1592. 5. Januarii cujus laudemR. D. Petrus à Streithagen Canonicus Heinsbergensis in Tetrast. in Comitesse Duces Clivenses breviter sic decantat:uid Marci Aurelii fictos miraris honores.Quid Cyrum arguti nomen inane SophiPerfecti vivum speculum si Principis ambis,Id tibi Wilhelmi bellaque paxque dabunt.Hertzog zu Gülich / Cleve und Berg / Graff zu der Marck und RavensbergConstat ex historiis provincias Juliæ, Cliviæ, & Montium multis retrò ſæculis Comitatus Imperii Romani fuisse, eosque, qui his terris praefuerunt, titulo comitum claruisse, donec illis ob servitia Imperio strenuè praestita majordignitas & honor beneficio Imperatorum & Regum Romanorum obvenit, ete-nim Wilhelmus Comes Juliacensis, ut testatur diploma apud Thummermutin tract. Krumbstab schleust niemand auß quinto fundam. par. cur. num. 309. à Lu-dovico IV. Romanorum Imperatore in castris propè Landowe feriâ quartâpost Assumptionem B. Mariae anno 1336 Princeps & Marchio imperii creatus,post anno 1356 Metis à Carolo IV. Imperatore in Ducem imperii evectus.Wilhelmus
Druckschrift
Historia Juris Civilis Juliacensium et Montensium : Opus omnibus, qui in Judiciis Ducatuum Juliae & Montium Causas agunt & Jus dicunt, apprime utile & necessarium
Entstehung
Seite
29
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten