Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
96
Einzelbild herunterladen
 

96

siae Catholicae consensus tenuit et expressit. 98) Hiloci enim omnes fere iis adnumerandi sunt, qui tantaverborum ambiguitate laborant, ut, nisi traditioApostolorum accesserit, non facile recte intelligipossint.

Primum locum, ex illis quos attulimus, quoclattinet, placet admonere, praestantissimos Refor-mationis tempore theologos per multos annos deeiusdem sensu acerrime, licet frustra, disputasse,verbis scripturae solis innitentes. Sed ubi cogno-verunt, controversiam ita dirimi non posse, Melanch-tlion et Oecolampadius traditionem, initio pror-sus repudiatam, recipere coacti sunt. Utinammente sincera atque animo integro historiam con-suluissent, Catholicum sane de sacra coena decla-ratum dogma, apud antiquissimas ecclesias reperis-sent. Neque minus interpres doctus de sensu aliislocis subiecto contentus erit, etiamsi profiteri nonhaesitabit, verba per se sola esse ambigua atquealiunde luce egere, ut hoc sensu necessario intel-ligi debere dixeris. Auxilium vero, quod ad hancrem ecclesiae traditio praebet, tanto utitur veritatistestimonio, quanto nullum aliud historiae argu-mentum gaudet. Quum interpres itaque scripturaeverbis ad sensum verum inveniendum destitutus,ad traditionem, quam sacra scriptura supponit,confugerit, doctrinae severitatem non deseret, sedexercebit.

Quibus praemissis non difficile erit intellectu,quam iniustum sit Protestantium, quod in Catho-licos conferunt, opprobrium, fabulantes expli-

98) Cf. Sess. Cone. Trid. VI. cap. 8. pag. 54.