58
conservatas per plura saecula in ecclesia fuisse?Quod enim praestant nobiles eorumque successo-res, ut conservent traditiones de familiarum suarumnobilitate, id multo diligentius multoque copiosiuspraestitere olim Apostoli et eorum successores, prae-stantque hodie, qui illorum locum tenent, episcopi.»Atque haec quidem hactenus.
§• 18 .
Secundo loco indagari oportere diximus, antraditio Apostolica adhuc integra reperiri possit?quod quidem adversarii negant pertinaciter. Optime,opinor, de hac re disserturus ero, cum ante dixe-rim, quales traditiones ecclesia catholica Aposto-licas agnoscendas ac retinendas semper iudicaverit.A primis enim temporibus ecclesia de*hac re con-tra haereticos, qui etiam ad traditiones provocabant,accurate constituere coacta est. Historiam si consu-lueris, Irenaeum primum invenies, qui, quibusecclesia hac in re usa sit argumentis, accuratiusexposuit. Eadem fere argumenta Tertullianus,aetate paulo posterior, memoriae prodidit. Itaquebonum mihi videor consilium cepisse, utriusquetestimonia ita coniungendi, ut unius et alteriusverba simul perspicere queas. Saeculo vero V. aVincentio Lirinensi ecclesiae hac in re principiatam evidenter et adposite explicata sunt, ut et sensuet verbis semper saeculis posterioribus tamquamfirmissima regula adhibita sint. 4 1 ) Ad rem iam
41) Cf. Miinsclieri liber laud. tom. III. tj. 37. „Vincentius,inquit, hat das, was die iilteren Viiter uber die Traditionin zerstreuten Aeusserungen gesagt hatten, durch seinen