Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen
 

lector, invenies, quocl accuratius ac multo subtiliuspertractatum exspectaveris. Iam sat erit, maioresad pugnam excitasse vires; quod ut fiat, ex animoopto, et optare nunquam desistam, nisi Prote-stantes non minus una fide quam uno eodemqueDei amore cum Catholicis intime coniunctos essecognoverim.

§ 2 .

Antequam vero laborem subimus, necesse eritS. Concilii Tridentini decretum supra laudatumidcirco proferre, quia ex eo omnis dependet dispu-tatio. Legitur sessione IV. Libris, quos Sacro-sancta Synodus tanquam Canonicos accipiendos acvenerandos laudat, enumeratis, verba ad quaestio-nem nostram pertinentia exstant haec:

«Insuper eadem Sacrosancta Synodus conside-rans, non parum utilitatis accedere posse ecclesiaeDei, si ex omnibus latinis editionibus, quaecircumferuntur, sacrorum librorum, quaenam proauthentica habenda sit, innotescat, statuit et decla-rat , ut haec ipsa vetus, et Vulgata editio,quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia pro-bata est, in publicis lectionibus, disputationibus,praedicationibus et expositionibus pro authenticahabeatur; et ut nemo illam reiicere quovis prae-textu audeat, vel praesumat.

Praeterea ad coercenda petulantia ingenia decer-nit, ut nemo suae prudentiae innixus, in rebusfidei et morum ad aedificationem doctrinaeChristianae pertinentium, sacram Scripturamad suos sensus contorquens, contra eum sensum,quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cuiusest iudicare de vero sensu et interpretatione