Druckschrift 
Kaiser Karl's IV. Landbuch der Mark Brandenburg : nach den handschriftlichen Quellen
Entstehung
Seite
158
Einzelbild herunterladen
 

158

VKEEMARK,

mi tractiones. Item stagnum, nomine Glanbeke, vnius tractionis sagene. Item propevillam Costeryn, apud ciuitatem Lychen, iacet stagnum, nomine Costeryn, super quodsunt XX tractiones sagene. Item prope Tylstorp iacet stagnum vnius tractionis sagene,nomine Swantike. Item circa Rubetum Madendorp iacet stagnum, nomine Bo-kerow, et minor Bokerow ibidem, super quod sunt III tractiones sagene, et apudillud stagnum iacet aliud stagnum, nomine Stoytzen, super quod sunt IIII tractionessagene. Item I stagnum, nomine Lassentyn, prope villam Warte, super quod suntIII tractiones sagene. Item prope Crewitz iacet stagnum, nomine eiusdem, super quodsunt Y tractiones sagene. Item prope villam Bisterueld iacet stagnum, nomine Melien,super quod sunt VI tractione sagene.

100. Boytzenborg LVI mansi, quilibet mansus, qui iacet in nouo campo, dat in pactum VIII

modios siliginis, VIII ordei, VIII auene; census sunt XXVI denarii Brandeburgenses.Et mansi, qui iacent in antiquo campo, quilibet dat in pactum IIII modios siliginis, Vmodios ordei, V modios auene, ad censum XXVI denarios Brandeburgenses. Ad ca-strum iacent XVIII mansi liberi sub cultura. Ad claustrum Sanctimonialiumiacent XXIIII mansi liberi sub cultura. Musheim habet pactum et precariam superXIII mansos. Otto Quitz habet III mansos liberos ad curiam sub cultura. Prefectushabet II mansos liberos. Tlartioich cum fratribus, filii Willekini Petyrstorp , habet IIIImansos liberos ad curiam sub cultura. Grubitz habet V mansos liberos ad curiam subcultura. Ex his mansis sunt XVI in possessione in antiquo campo; in nouo camposunt IX in possessione, alii X iacent desolati, demptis liberis. Costenworde sunt LXXI,dantes Snydeschillinge per I solidum. Summa IIII talenta cum II solidis. Dehis areis sunt XXXVI in possessione, dantes VII sexagenas pullorum et XII pullos.Pro qualibet area dantur XII pulli. Ibidem dant pullos fumigales, de quibus tollit pre-fectus IIII, remanent domino marchioni XXXVIII. Nota, superiori anno II mansi innouo campo et IIII in antiquo sunt facti desolati.

101. L angenhagen LXXXIIII mansi, quilibet dabit ex antiquo I talentum in pactum, nunc

autem X solidos; precaria dat VII solidos, I modium siliginis, I modium ordei, I mo-dium auene. Ex his mansis iacent IIII ad dotem. Ebel Sioanebeke habet VI mansosliberos ad curiam sub cultura. Super I mansum istorum iacet precaria, videlicet V so-lidi, quos Henmcus Musheym tollit. Petyr Collem habet IIII mansos liberos ad curiamsub cultura. Czander Ghyrswolde habet IIII mansos liberos ad curiam sub cultura. Lu-deke Kratz habet IX mansos liberos ad II curias sub cultura. Jaspar Lucstede cumfratre habet IIII mansos liberos ad curiam sub cultura. Henning de Holtzendorp habetIIII mansos liberos ad curiam sub cultura. Hennyk Sticke habet VI mansos liberos adcuriam sub cultura. Heine Ylow habet III mansos liberos ad curiam sub cultura.Poppen de Holtzendorp habet IIII mansos liberos ad curiam sub cultura. Jaspar Luc-stede habet IIII mansos ad curiam. Mentze Schulte habet pactum super II mansos.Musheym habet pactum super II mansos. Residuum pactum et precariam habent famulisupradicti. In his mansis sunt IX in possessione, dantes per X solidos. Taberna datI talentum in pactum et V solidos in precariam. In hac villa sunt LII Costenworde,quelibet area dat I solidum in censum et I pullum. Ex his omnibus sunt XXII inpossessione, alie iacent deserte. Costenlant habet XXIIII iugera in tribus campis, sem-per in tantum pro XXIIII dantur vno anno, et de singulis semper, quum seminantur.Alii mansi, quilibet iuger dabit IX denarios, et iacent desolati. In hac villa dant pul-los fumigales, demptis liberis mansis, per totum. Prope villam iacet I stagnum, nomineStyder, super quod sunt X tractiones sagene. Nota, superiori anno IIII mansi, factisunt desolati.

102. Byschopeshagen XL mansi, quilibet dat in pactum XV solidos; precaria sunt V so-

lidi, I modius siliginis, I modius ordei, I modius auene. Ad dotem iacent IIII mansi.Richbrecht de Holtzendorp habet IIII mansos cum omni iure. Fredericus de Stegelitzhabet pactum super VIII mansos. Residuos redditus huius ville habet Richart deHoltzendorp). In hac villa sunt X mansi in possessione, habentes libertatem ad trien-nium. Taberna dat I talentum, et est in libertate ad triennium. Costenworde sunt