Druckschrift 
1 (1822) 773 - 1200
Entstehung
Seite
VIII
Einzelbild herunterladen
 

VÏÏI

Neminem historiarum et artis diplomaticac gnarum fugiet, quantum refe-rat pro certo habere, ubi summorum Pontificum, Imperatorum, Ilegum aliorum-que majorum Principum sedes vel curiae, olim ex diversis locis subinde mobilessemper et mutatae, quocunque tempore substiterint. Ex quo praeter caeterasmultas res chartarum praecipue fides et veritas illustranda foret et examinanda.Nam ubi per ea constat, chartarum auctorem in illa civitate et ipsa regione,quasliterae demonstrant, tempore, quo dicitur, neutiquam versatum esse, nil obstat,quin contra hujusmodi chartas tamquam falsas repugnemus vel corruptas. Sae-pius igitur jam dudum, auctore praesertim celeberrimo Gatt er ero, desideratasunt Imperatorum Regumque Germaniae itineraria, documentorum genuinalide suffulta. Ad quae eruta quot qualiaque nos ex Regestis nostris contuleri-mus, nec raro ea, quae Georgischius ex omni Germania conquisivit, ex unoEavariae regno copia longe superaverimus, perlustrantium oculis facile apparebit.

Data denique vel notas temporum, chartis plerumque ad finem annexas,integras plenasque exprimendas curavimus, quippe quo ex ipsis verbis judicaripossit aevi in scribendo et loquendo mos rite custoditus, annorum consueta com-putatio et recta, secundum nativitatis Christi vel incarnationis exordia, calculiPisani et Florentini, in literis praesertim Pontificum et Imperatorum ex Italiaemanantibus, varietatem, pariterque secundum indictionum differentiam et an-norum imperii, regni, electionis discrimina. Quibus omnibus reputatis et benedistinclis, multa antiquitatis monumenta difficultate sua se exsolvent et suspici-one, fietque, ut non pauca Georgischii et caeterorum documenta, alium inannum, priorem vel posteriorem, transposita, nunc demum fidei conveniant etveritati.

Ilis igitur praemoniti lectores Regia magnanimitate, per quam ista co-nari licuit, gaudeant, nostrisque curis fayeant.

Dabamus Calendis Februariis anno cloiocccxxn. Onoldi , quo ex summiArchivi Monacensis regimine annos abhinc sex secessimus, a publico laborenunc acquiescentes quidem, sed omnem jam operam his regerendis impensuri.