v?i
Etenim quum ubique ad ea, quae in Monumentis jam continentur, remiseri-mus, et quae perperam saepius ratione temporum aliarumque rerum gravio-rum irrepsère, breviter emendaverimus, sic contra, quorum in Regestis nostrisnulla iit mentio, ea per Archiva Regni frustra adhuc requiri praestamus. Quaenisi repedantur forte vel suppleantur benevole ex illis monasteriis, quae ex-auctorata non in publicam, sed in privatam transierunt potestatem, quale, verbicausa, Lunaelacense, Osterhovense, S. Crucis in Wcrdea coenobium, intercaetera apograpba sunt habenda, et quamvis nequaquam testium vel arche-typi fidei aequiparanda, nec tamen, ut veritatis quoddam adminiculum, om-nino rejicienda, quatenus aliis non repugnent testimoniis, sed rebus, tempo-ribus et verborum consuetis formulis et solennitatibus sint congrua. Ut nihildicamus^de variis eorundem monasteriorum Traditionum Codicibus, quosex dissimilibus foliis ita inspeximus consarcinatos, rasos, interscriptos, emen-datos, in Monumentis ipsis Boicis autem ex ordine suo sic disjectos, laceratos,mixtos, et nominibus et temporibus ex arbitrio suppletos, ut priusquam nosin eis moremur curiosi, peritissimam antea et solertissimam requirant instau-rationem novamque penitus recensionem.
$ion vacavimus insuper ex tot tantisque testium nominibus, quorum lon-gam seriem chartis subjicere solebant, secernere, quot scripturae ferret modus.Quum enim omnem turbam suscipiendo in longinquum nobis fuisset evagan-dum, vulgares et gregarios repudiantes, clariores tantum et notatu dignioresselegimus, eos quidem, qui aliis in chartis obvii satisque jam cogniti, proferantnobis impedita temporis et loci signa; antiquos deinde Comites vel Dynastas,quorum nomina illustrandis et extricandis priscorum stemmatibus inserviant,caetera quoque ex nobilitate adhuc vigente clara et perpetua nomina, quandonobis primum edita, aut ex alia quadam notabili caussa celebrata videbantur;— Episcopos porro, aliosque ecclesiarum Praelatos, Praepositos et Decanos, utquoquo tempore successerint, quo indices eorum, ab Hundió, Usser-manno aliisque exhibitos, emendatos multum et amplificatos accipimus;— aliosdenique Dignitatum vel Officiorum honorabiles titulos, homines literatiores vel.artifices, nec non insignes quasdam vernaculi idiomatis appellationes.