V
lariorum, quotiescunque nobis primum obviae fuerunt, recognitiones, et ubiquecoronidis loco istorum operum et librorum titulos, in quibus chartae cujus-dam exemplar typis jam sit impressum et vulgatum.
Quodsi quis forsitan ambiget, an rerum Bavaricarum chartae, ab aliis me-moriae proditae, simulae exemplaria archetypa vel originaria illarum non,cogno-vimus, recte praetermissae a nobis fuerint et exclusae, dubitare desinet, dumprimam historiae legem, veritatem dico et fidem, perpensam habuerit. Quid-ni vero? quum plura, quam nonnulli credant, prostent apographa, quae tummanifesti mendacii, tum argutae corruptionis, tum imperitae deformationisspeciem praeferant, qua dignitate et integritate fieri possit, ut vetustatis de-coribus intermisceamus abjecta, prava, insipida, et operis nostri mole ad ne-bulosa e vagemur ac vana? Proderit olim, cuncta haec, quae aliunde rite vi-demus proferri, per nostra monumenta genuina explorare, probare, fidemqueillis elicere atque adsciscere. Sed non est nostrum, aliorum sententias anteverten-do, haec ex arbitrio dijudicare; prosperrime vero patriae historiae nobisquecontinget exoptatissimum, ubi mox viri satis docti et periti autographorumnostra Begesta subsecivis suis adaugebunt operis.
Neque nos majori jure carpendos esse confidimus ob termini Piegestis no-stris ad annum MCCC. constituti angustiam; documentorum quippe farragineper tempora inde sequentia ubertate sua et amplitudine ad librorum modumprocedente, ut non jam chartas congerere, sed actorum magna volumina pro-lerre nos oportuisset; quod quidem ex ipsa operis nostri aequali voluminum di-stributione elucebit, quorum primum, ab anno DCCLXXIII. ad annum us-que MCC. quadringentos excedit annos, alterum annum MCCL. vix supera-bit, tertium ultra annum MCCLXXV. se non extendet, et quartum ad annumdemum MCCC. perveniet, ut tandem ulterius progressuro in totidem tomos,quot annos, esset digrediundum. Nos igitur, ubi totum ampledi nequivimus,partem tantum moliri modumque statuere elegimus et certos fines, ad Bava-riae historiam praesertim eo concinniores, quo minus nos latent, quae ex Ludo-vici Bavari tempore acta sint et tractata. Quae si quando cuiquam libituimfuerit prosequi, facere licebit, et via, ubi nos quidem substetimus, demon-strata et aperta, tanto tutius succedet atque felicius.